

Epistola ad Hebraeos*
Caput 5: Versus 13
Omnis enim,etc. Qui non capit hoc:Verbum caro factum est,quomodo capiet:In principio erat Verbum?Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.